EUCLION. – Perii, interii, occidi ! Quo curram ? Quo non curram ? Tene, tene !
Quem ? Quis ? Nescio, nihil video, caecus eo atque equidem quo eam, aut ubi
sim, aut qui sim, nequeocum animo certum investigare. Obsecro ego vos, mi
auxilio, oro, obtestor, sitis et hominem demonstretis quis eam abstulerit. Quid
ais tu ? Tibi credere certum est ; nam esse bonum ex voltu cognosco. Quid est ?
Quid ridetis ? Novi omnes : scio furesesse hic complures, Qui vestitu et creta
occultant sese atque sedent quasi sint frugi. Hem, nemo habet horum ? Occidisti.
Dic igitur, quis habe ? Nescis ? Heu me misere miserum, perii ! Male perditus,
pessime ornatus eo. Tantum gemiti et mali maestitiaeque hic dies mi optulit,
fanem et pauperiem ! Perditissimus ego sum omnium in terra. Nam quid opust
vita ? Tantumauri perdidi quod concustodivi sedulo ! Egomet me defraudavi
aninumque neum geniumque neum ; nunc ergo alii laetificantur meo malo et
damno. Pati nequeo.